Latin · ~3 min
2.14.16 to 2.14.18
Seneca the Younger, Epistulae 2.14.16-18
Not analysed yet
Denique consilium rerum omnium sapiens, non exitum spectat. Initia in potestate nostra sunt; de eventu fortuna iudicat, cui de me sententiam non do. At aliquid vexationis adferet, aliquid adversi. Non damnat latro, cum occidit. Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis. Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitiis indiget. Ede, inquis, auctorem. Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare; Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa officina. Et quid interest quis dixerit? Omnibus dixit. Qui eget divitiis, timet pro illis. Nemo autem sollicito bono fruitur; adicere illis aliquid studet. Dum de incremento cogitat, oblitus est usus. Rationes accipit, forum conterit, kalendarium versat; fit ex domino procurator. Vale.