Latin · ~3 min
2.14.9 to 2.14.10
Seneca the Younger, Epistulae 2.14.9-10
Not analysed yet
Circumspiciendum ergo nobis est, quomodo a vulgo tuti esse possimus. Primum nihil idem concupiscamus; rixa est inter competitores. Deinde nihil habeamus, quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit. Quam minimum sit in corpore tuo spoliorum. Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci. Plures computant quam oderunt. Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via pauperi pax est. Tria deinde ex praecepto veteri praestanda sunt ut vitentur: odium, invidia, contemptus. Quomodo hoc fiat, sapientia sola monstrabit Difficile enim temperamentum est, verendumque, ne in contemptum nos invidiae timor transferat ne dum calcare nolumus, videamur posse calcari. Multis timendi attulit causas timeri posse. Undique nos reducamus; non minus contemni quam suspici nocet.