Latin · ~2 min
2.15.5 to 2.15.6
Seneca the Younger, Epistulae 2.15.5-6
Not analysed yet
Quicquid facies, cito redi a corpore ad animum. Illum noctibus ac diebus exerce; labore modico alitur ille. Hanc exercitationem non frigus, non aestus inpediet, ne senectus quidem. Id bonum cura, quod vetustate fit melius. Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus; dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur. Gestatio et corpus concutit et studio non officit; possis legere, possis dictare, possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fieri.