Latin · ~3 min
2.17.1 to 2.17.2
Seneca the Younger, Epistulae 2.17.1-2
Not analysed yet
Proice omnia ista, si sapis, immo ut sapias, et ad bonam mentem magno cursu ac totis viribus tende. Si quid est, quo teneris, aut expedi aut incide. Moratur, inquis, me res familiaris; sic illam disponere volo, ut sufficere nihil agenti possit, ne aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui. Cum hoc dicis, non videris vim ac potentiam eius, de quo cogitas, boni nosse. Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat. Mihi crede, advoca illam in consilium; suadebit tibi, ne ad calculos sedeas.