Latin · ~4 min
2.17.10 to 2.17.12
Seneca the Younger, Epistulae 2.17.10-12
Not analysed yet
Quid in longum ipse te differs? Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives? Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit supervacuas, dedit. Haec ad alios pertinent; tu locupletibus propior es. Saeculum muta, nimis habes. Idem est autem omni saeculo, quod sat est. Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male instituissem. Reges Parthorum non potest quisquam salutare sine munere; tibi valedicere non licet gratis. Quid istic? Ab Epicuro mutuum sumam: Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio. Nec hoc miror. Non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit. Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces,—quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet,—sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur. Malum illum suum sequitur. Vale.