Latin · ~1 min
Book 2, Letter 19
Seneca the Younger, Epistulae 2.19.12
Not analysed yet
Quid ergo? Beneficia non parant amicitias? Parant, si accepturos licuit eligere, si conlocata, non sparsa sunt. Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoc consilio sapientium utere, ut magis ad rem existimes pertinere, quis, quam quid acceperit. Vale.