Latin · ~4 min
2.19.5 to 2.19.7
Seneca the Younger, Epistulae 2.19.5-7
Not analysed yet
Utinam quidem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset! Tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia et procuratio, et quicquid ab istis promittitur; maiora deinde officia te excipient et ex aliis alia. Quis exitus erit? Quid expectas, donec desinas habere, quod cupias? Numquam erit id tempus. Qualem dicimus seriem esse causarum, ex quibus nectitur fatum, talem esse cupiditatum; altera ex fine alterius nascitur. In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit. Subduc cervicem iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi satius est. Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt; at nunc plurima et undique ingesta non satiant. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem? et avida felicitas est et alienae aviditati exposita. Quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.