Latin · ~4 min
3.22.5 to 3.22.7
Seneca the Younger, Epistulae 3.22.5-7
Not analysed yet
Numquid offenderis, si in consilium non venio tantum, sed advoco, et quidem prudentiores quam ipse sum, ad quos soleo deferre, si quid delibero? Epicuri epistulam ad hanc rem pertinentem lege, Idomeneo quae inscribitur, quem rogat, ut quantum potest fugiat et properet, antequam aliqua vis maior interveniat et auferat libertatem recedendi. Idem tamen subicit nihil esse temptandum, nisi cum apte poterit tempestiveque temptari. Sed cum illud tempus captatum diu venerit, exiliendum ait. Dormitare de fuga cogitantem vetat et sperat salutarem etiam ex difficillimis exitum, si nec properemus ante tempus nec cessemus in tempore. Puto, nunc et Stoicam sententiam quaeris. Non est quod quisquam illos apud te temeritatis infamet; cautiores quam fortiores sunt. Expectas forsitan, ut tibi haec dicant: Turpe est cedere oneri. Luctare cum officio, quod semel recepisti. Non est vir fortis ac strenuus qui laborem fugit, nisi crescit illi animus ipsa rerum difficultate.