Latin · ~1 min
Book 3, Letter 24
Seneca the Younger, Epistulae 3.24.15
Not analysed yet
Haec in animo voluta, quae saepe audisti, saepe dixisti. Sed an vere audieris, an vere dixeris, effectu proba. Hoc enim turpissimum est, quod nobis obici solet, verba nos philosophiae, non opera tractare. Quid, tu nunc primum tibi mortem inminere scisti, nunc exilium, nunc dolorem? In haec natus es. Quicquid fieri potest, quasi futurum cogitemus.