Latin · ~4 min
3.26.1 to 3.26.3
Seneca the Younger, Epistulae 3.26.1-3
Not analysed yet
Modo dicebam tibi, in conspectu esse me senectutis; iam vereor, ne senectutem post me reliquerim. Aliud iam his annis, certe huic corpori, vocabulum convenit, quoniam quidem senectus lassae aetatis, non fractae, nomen est; inter decrepitos me numera et extrema tangentis. Gratias tamen mihi apud te ago; non sentio in animo aetatis iniuriam, cum sentiam in corpore. Tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt; viget animus et gaudet non multum sibi esse cum corpore. Magnam partem oneris sui posuit. Exultat et mihi facit controversiam de senectute. Hunc ait esse florem suum. Credamus illi; bono suo utatur. Ire in cogitationem iubet et dispicere, quid ex hac tranquillitate ac modestia morum sapientiae debeam, quid aetati, et diligenter excutere, quae non possim facere, quae nolim †prodesse habiturus ad qui si nolim quidquid non posse me gaudeo†. Quae enim querella est, quod incommodum, si quidquid debebat desinere, defecit?