Latin · ~2 min
3.27.3 to 3.27.4
Seneca the Younger, Epistulae 3.27.3-4
Not analysed yet
Aliquod potius bonum mansurum circumspice. Nullum autem est, nisi quod animus ex se sibi invenit. Sola virtus praestat gaudium perpetuum, securum; etiam si quid obstat, nubium modo intervenit, quae infra feruntur nec umquam diem vincunt. Quando ad hoc gaudium pervenire continget? Non quidem cessatur adhuc, sed festinetur. Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse laborem tuum inpendas, si effici cupis. Delegationem res ista non recipit.