# Epistulae 3.29.1-2

Seneca the Younger, Epistulae, 3.29.1 to 3.29.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/epistulae/3.29.1

De Marcellino nostro quaeris et vis scire, quid agat. Raro ad nos venit, non ulla alia ex causa quam quod audire verum timet, a quo periculo iam abest. Nulli enim nisi audituro dicendum est. Ideo de Diogene nec minus de aliis Cynicis, qui libertate promiscua usi sunt et obvios monuerunt, dubitari solet, an hoc facere debuerint. Quid enim, si quis surdos obiurget aut natura morbove mutos? Quare, inquis, verbis parcam? Gratuita sunt. Non possum scire, an ei profuturus sim, quem admoneo; illud scio, alicui me profuturum si multos admonuero. Spargenda manus est. Non potest fieri, ut non aliquando succedat multa temptanti.

---

Seneca the Younger, Epistulae, ed. Richard M. Gummere, Richard Mott Gummere. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi015/phi1017.phi015.perseus-lat2.xml.
