Latin · ~2 min
4.41.8 to 4.41.9
Seneca the Younger, Epistulae 4.41.8-9
Not analysed yet
Lauda in illo, quod nec eripi potest nec dari, quod proprium hominis est. Quaeris quid sit? Animus et ratio in animo perfecta. Rationale enim animal est homo. Consummatur itaque bonum eius, si id inplevit, cui nascitur. Quid est autem, quod ab illo ratio haec exigat? Rem facillimam, secundum naturam suam vivere. Sed hanc difficilem facit communis insania; in vitia alter alterum trudimus. Quomodo autem revocari ad salutem possunt, quos nemo retinet, populus inpellit? Vale.