Latin · ~4 min
5.42.8 to 5.42.10
Seneca the Younger, Epistulae 5.42.8-10
Not analysed yet
Idem itaque in omnibus consiliis rebusque faciamus, quod solemus facere, quotiens ad institorem alicuius mercis accessimus; videamus, hoc quod concupiscimus, quanti deferatur. Saepe maximum pretium est, pro quo nullum datur. Multa possum tibi ostendere, quae adquisita acceptaque libertatem nobis extorserint; nostri essemus, si ista nostra non essent. Haec ergo tecum ipse versa, non solum ubi de incremento agetur, sed etiam ubi de iactura. Hoc periturum est. Nempe adventicium fuit; tam facile sine isto vives quam vixisti. Si diu illud habuisti, perdis postquam satiatus es; si non diu, perdis antequam adsuescas. Pecuniam minorem habebis. Nempe et molestiam. Gratiam minorem. Nempe et invidiam. Circumspice ista, quae nos agunt in insaniam, quae cum plurumis lacrimis amittimus; scies non damnum in is molestum esse, sed opinionem damni. Nemo illa perisse sentit, sed cogitat. Qui se habet, nihil perdidit. Sed quoto cuique habere se contigit? Vale.