# Epistulae 5.45.10

Seneca the Younger, Epistulae, Book 5, Letter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/epistulae/5.45.10

Quid me detines in eo, quem tu ipse pseudomenon appellas, de quo tantum librorum conpositum est? Ecce tota mihi vita mentitur; hanc coargue, hanc ad verum, si acutus es, redige. Necessaria iudicat, quorum magna pars supervacua est. Etiam quae non est supervacua, nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatam beatumque praestare. Non enim statim bonum est, si quid necessarium est; aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris, sine quibus vita non ducitur.

---

Seneca the Younger, Epistulae, ed. Richard M. Gummere, Richard Mott Gummere. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi015/phi1017.phi015.perseus-lat2.xml.
