Latin · ~2 min
5.45.11 to 5.45.12
Seneca the Younger, Epistulae 5.45.11-12
Not analysed yet
Quod bonum est, utique necessarium est; quod necessarium est, non utique bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam eadem vilissima. Nemo usque eo dignitatem boni ignorat, ut illud ad haec in diem utilia demittat. Quid ergo? Non eo potius curam transferes, ut ostendas omnibus magno temporis inpendio quaeri supervacua et multos transisse vitam, dum vitae instrumenta conquirunt? Recognosce singulos, considera universos; nullius non vita spectat in crastinum.