Latin · ~4 min
5.47.18 to 5.47.21
Seneca the Younger, Epistulae 5.47.18-21
Not analysed yet
Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi: colant potius dominum quam timeant. Ita inquit prorsus: colant tamquam clientes, tamquam salutatores? Hoc qui dixerit, obliviscetur id dominis parum non esse, quod deo sat est. Qui colitur, et amatur; non potest amor cum timore misceri. Rectissime ergo facere te iudico, quod timeri a servis tuis non vis, quod verborum castigatione uteris; verberibus muta admonentur. Non quicquid nos offendit, et laedit. Sed ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit, iram evocet. Regum nobis induimus animos. Nam illi quoque obliti et suarum virium et inbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat. Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam ut facerent. Diutius te morari nolo; non est enim tibi exhortatione opus. Hoc habent inter cetera boni mores: placent sibi, permanent. Levis est malitia, saepe mutatur, non in melius, sed in aliud. Vale.