Latin · ~2 min
Book 5, Letter 48
Seneca the Younger, Epistulae 5.48.6
Not analysed yet
Mus syllaba est. Mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit. Puta nunc me istuc non posse solvere. Quod mihi ex ista inscientia periculum inminet? Quod incommodum? Sine dubio verendum est, ne quando in muscipulo syllabas capiam aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat. Nisi forte illa acutior est collectio: Mus syllaba est. Syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit.