Latin · ~4 min
5.50.7 to 5.50.9
Seneca the Younger, Epistulae 5.50.7-9
Not analysed yet
Illud, mi Lucili, non est quod te inpediat, quo minus de nobis bene speres, quod malitia nos iam tenet, quod diu in possessione nostri est; ad neminem ante bona mens venit quam mala. Omnes praeoccupati sumus. Virtutes discere vitia dediscere est. Eo maiore animo ad emendationem nostri debemus accedere, quod semel traditi nobis boni perpetua possessio est; non dediscitur virtus. Contraria enim male in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt; fideliter sedent, quae in locum suum veniunt. Virtus secundum naturam est, vitia inimica et infesta sunt. Sed quemadmodum virtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc proprium inbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta. Itaque cogenda est, ut incipiat; deinde non est acerba medicina. Protinus enim delectat, dum sanat. Aliorum remediorum post sanitatem voluptas est, philosophia pariter et salutaris et dulcis est. Vale.