Latin · ~2 min
Book 5, Letter 51
Seneca the Younger, Epistulae 5.51.11
Not analysed yet
Severior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit. Literni honestius Scipio quam Bais exulabat; ruina eius non est tam molliter conlocanda. Illi quoque, ad quos primos fortuna populi Romani publicas opes transtulit, C. Marius et Cn. Pompeius et Caesar extruxerunt quidem villas in regione Baiana, sed illas inposuerunt summis iugis montium. Videbatur hoc magis militare, ex edito speculari late longeque subiecta. Aspice, quam positionem elegerint, quibus aedificia excitaverunt locis et qualia; scies non villas esse, sed castra.