Latin · ~3 min
5.51.7 to 5.51.9
Seneca the Younger, Epistulae 5.51.7-9
Not analysed yet
Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet; minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet, plus periculi restat cedentibus, plus operis etiam perseverantibus. Fortuna mecum bellum gerit; non sum imperata facturus. Iugum non recipio, immo, quod maiore virtute faciendum est, excutio. Non est emolliendus animus; si voluptati cessero, cedendum est dolori, cedendum est labori, cedendum est paupertati; idem sibi in me iuris esse volet et ambitio et ira; inter tot adfectus distrahar, immo discerpar. Libertas proposita est; ad hoc praemium laboratur. Quae sit libertas, quaeris? Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum deducere. Quo die illa me intellexero plus posse, nil poterit. Ego illam feram, cum in manu mors sit?