Latin · ~2 min
Book 5, Letter 52
Seneca the Younger, Epistulae 5.52.12
Not analysed yet
Intersit aliquid inter clamorem theatri et scholae; est aliqua et laudandi decentia. Omnia rerum omnium, si observentur, indicia sunt et argumentum morum ex minimis quoque licet capere: inpudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum. Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat. Illa enim in apertum per notas exeunt; qualis quisque sit, scies, si quemadmodum laudet, quemadmodum laudetur, aspexeris.