Latin · ~2 min
Book 5, Letter 52
Seneca the Younger, Epistulae 5.52.4
Not analysed yet
Praeter haec adhuc invenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum, qui cogi ad rectum conpellique possunt, quibus non duce tantum opus sit, sed adiutore et, ut ita dicam, coactore. Hic tertius color est. Si quaeris huius quoque exemplar, Hermarchum ait Epicurus talem fuisse. Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis suspicit; quamvis enim ad eundem finem uterque pervenerit, tamen maior est laus idem effecisse in difficiliore materia.