Latin · ~2 min
Book 6, Letter 53
Seneca the Younger, Epistulae 6.53.8
Not analysed yet
Quare vitia sua nemo confitetur? Quia etiamnunc in illis est; somnium narrare vigilantis est, et vitia sua confiteri sanitatis indicium est. Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet gravem. Illi te totum dedica. Dignus illa es, illa digna te est; ite in complexum alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte. Non est quod precario philosopheris.