Latin · ~2 min
Book 6, Letter 54
Seneca the Younger, Epistulae 6.54.5
Not analysed yet
Rogo, non stultissimum dicas, si quis existimet lucernae peius esse, cum extincta est, quam antequam accenditur? Nos quoque et extinguimur et accendimur; medio illo tempore aliquid patimur, utrimque vero alta securitas est. In hoc enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mortem iudicamus sequi, cum illa et praecesserit et secutura sit. Quicquid ante nos fuit, mors est. Quid enim refert, non incipias an desinas, cum utriusque rei hic sit effectus, non esse?