Latin · ~2 min
Book 6, Letter 54
Seneca the Younger, Epistulae 6.54.7
Not analysed yet
Hoc tibi de me recipe; non trepidabo ad extrema, iam praeparatus sum, nihil cogito de die toto. Illum tu lauda et imitare, quem non piget mori, cum iuvet vivere. Quae est enim virtus cum eiciaris exire? Tamen est et hic virtus; eicior quidem, sed tanquam exeam. Et ideo numquam eicitur sapiens, quia eici est inde expelli, unde invitus recedas; nihil invitus facit sapiens, necessitatem effugit, quia vult quod coactura est. Vale.