Latin · ~2 min
Book 6, Letter 56
Seneca the Younger, Epistulae 6.56.9
Not analysed yet
Magni imperatores, cum male parere militem vident, aliquo labore conpescunt et expeditionibus detinent; numquam vacat lascivire districtis nihilque tam certum est quam otii vitia negotio discuti. Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio. Non enim excisa desit, sed fatigata aut etiam obirata rebus parum sibi cedentibus.