Latin · ~3 min
6.57.3 to 6.57.5
Seneca the Younger, Epistulae 6.57.3-5
Not analysed yet
Aliquid tamen mihi illa obscuritas, quod cogitarem, dedit; sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem, quam insolitae rei novitas simul ac foeditas fecerat. Non de me nunc tecum loquor, qui multum ab homine tolerabili, nedum a perfecto absum, sed de illo, in quem fortuna ius perdidit. Huius quoque ferietur animus, mutabitur color. Quaedam enim, mi Lucili, nulla effugere virtus potest; admonet illam natura mortalitatis suae. Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit; non est hoc timor, sed naturalis adfectio inexpugnabilis rationi. Itaque fortes quidam et paratissimi fundere suum sanguinem alienum videre non possunt. Quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo. Alii gladium facilius recipiunt quam vident.