Latin · ~5 min
6.58.1 to 6.58.5
Seneca the Younger, Epistulae 6.58.1-5
Not analysed yet
Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi. Mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam vero, quae cum habuissent, fastidio nostro perdidissent. Quis autem ferat in egestate fastidium? Hunc quem Graeci oestron vocant pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, asilum nostri vocabant. Hoc Vergilio licet credas: Est lucum Silari iuxta ilicibusque virentem Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis Diffugiunt armenta. Puto intellegi istud verbum interisse. Ne te longe differam, quaedam simplicia in usu erant, sicut cernere ferro inter se dicebant. Idem Vergilius hoc probabit tibi: Ingentis genitos diversis partibus orbis Inter se coiisse viros et cernere ferro. Quod nunc decernere dicimus. Simplicis illius verbi usus amissus est. Dicebant antiqui si iusso, id est iussero. Hoc nolo mihi credas, sed eidem Vergilio: Cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma. Non id ago nunc hac diligentia, ut ostendam, quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas, quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint.