Latin · ~2 min
Book 6, Letter 58
Seneca the Younger, Epistulae 6.58.14
Not analysed yet
Quod est in has species divido, ut sint corporalia aut incorporalia. Nihil tertium est. Corpus quomodo divido? Ut dicam: aut animantia sunt aut inanima. Rursus animantia quemadmodum divido? Ut dicam: quaedam animum habent, quaedam tantum animam. Aut sic: quaedam inpetum habent, incedunt, transeunt, quaedam solo adfixa radicibus aluntur, crescunt. Rursus animalia in quas species seco? Aut mortalia sunt aut inmortalia.