Latin · ~2 min
Book 6, Letter 58
Seneca the Younger, Epistulae 6.58.27
Not analysed yet
Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum stabile nec solidum est; et nos tamen cupimus, tamquam aut semper futura aut semper habituri. Inbecilli fluvidique inter vana constitimus; ad illa mittamus animum, quae aeterna sunt. Miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas deumque inter illa versantem et hoc providentem, quemadmodum quae inmortalia facere non potuit, quia materia prohibebat, defendat a morte ac ratione vitium corporis vincat.