Latin · ~2 min
Book 6, Letter 58
Seneca the Younger, Epistulae 6.58.7
Not analysed yet
Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci? Magis damnabis angustias Romanas, si scieris unam syllabam esse, quam mutare non possum. Quae sit haec, quaeris? Τὸ ὄν. Duri tibi videor ingenii; in medio positum, posse sic transferri, ut dicam quod est. Sed multum interesse video; cogor verbum pro vocabulo ponere.