Latin · ~1 min
Book 6, Letter 59
Seneca the Younger, Epistulae 6.59.13
Not analysed yet
Idem nos faciamus. Pro sua quemque portione adulatio infatuat. Dicamus: Vos quidem dicitis me prudentem esse, ego autem video, quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem. Ne hoc quidem intellego, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus. Quantum capiam adhuc nescio.