# Epistulae 6.59.15

Seneca the Younger, Epistulae, Book 6, Letter 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/epistulae/6.59.15

Omnes, inquam, illi tendunt ad gaudium, sed unde stabile magnumque consequantur, ignorant. Ille ex conviviis et luxuria, ille ex ambitione et circumfusa clientium turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium vana ostentatione et nihil sanantibus litteris; omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.

---

Seneca the Younger, Epistulae, ed. Richard M. Gummere, Richard Mott Gummere. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi015/phi1017.phi015.perseus-lat2.xml.
