Latin · ~2 min
Book 6, Letter 59
Seneca the Younger, Epistulae 6.59.2
Not analysed yet
Scio, inquam, et voluptatem, si ad nostrum album verba derigimus, rem infamem esse et gaudium nisi sapienti non contingere. Est enim animi elatio suis bonis verisque fidentis. Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint. Gaudio autem iunctum est non desinere nec in contrarium verti.