Latin · ~4 min
7.63.14 to 7.63.16
Seneca the Younger, Epistulae 7.63.14-16
Not analysed yet
Haec tibi scribo is, qui Annaeum Serenum, carissimum mihi, tam inmodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum, quos dolor vicit. Hodie autem factum meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi fuisse, quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem fata servarent. Itaque adsidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tunc ego debui dicere: Minor est Serenus meus; quid ad rem pertinet? Post me mori debet, sed ante me potest. Quia non feci, inparatum subito fortuna percussit. Nunc cogita omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia. Hodie fieri potest, quicquid umquam potest. Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros, quo illum pervenisse maeremus. Et fortasse, si modo vera sapientium fama est recipitque nos locus aliquis, quem putamus perisse, praemissus est. Vale.