Latin · ~7 min
7.63.4 to 7.63.11
Seneca the Younger, Epistulae 7.63.4-11
Not analysed yet
Id agamus, ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio. Nemo libenter ad id redit, quod non sine tormento cogitaturus est. Sic et illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum, quos amavimus, nomen occurrat. Sed hic quoque morsus habet suam voluptatem. Nam, ut dicere solebat Attalus noster, sic amicorum defunctorum memoria iucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat; cum vero intervenit spatium, omne, quod angebat, extinguitur et pura ad nos voluptas venit. Si illi credimus, Amicos incolumes cogitare melle ac placenta frui est; eorum, qui fuerunt, retractatio non sine acerbitate quadam iuvat. Quis autem negaverit haec acria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare? Ego non idem sentio, mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est. Habui enim illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam. Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari; abstulit, sed dedit. Ideo amicis avide fruamur, quia quamdiu contingere hoc possit, incertum est. Cogitemus, quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe eodem morantes loco non viderimus; intellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse. Feras autem hos, qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quemquam, nisi perdiderunt? Ideoque tunc effusius maerent, quia verentur, ne dubium sit, an amaverint; sera indicia adfectus sui quaerunt. Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et existimamus, qui parum valent in unius elati solacium; si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam a fortuna accepimus; illa unum abstulit, nos, quemcumque non fecimus. Deinde ne unum quidem nimis amavit, qui plus quam unum amare non potuit. Si quis despoliatus amissa unica tunica conplorare se malit quam circumspicere, quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat, quo tegat scapulas, nonne tibi videatur stultissimus? Quem amabas, extulisti; quaere, quem ames.