Latin · ~3 min
7.65.3 to 7.65.4
Seneca the Younger, Epistulae 7.65.3-4
Not analysed yet
Omnis ars naturae imitatio est. Itaque quod de universo dicebam, ad haec transfer, quae ab homine facienda sunt. Statua et materiam habuit, quae pateretur artificem, et artificem, qui materiae daret faciem. Ergo in statua materia aes fuit, causa opifex Eadem condicio rerum omnium est; ex eo constant, quod fit, et ex eo, quod facit. Stoicis placet unam causam esse, id, quod facit. Aristoteles putat causam tribus modis dici: Prima, inquit, causa est ipsa materia, sine qua nihil potest effici; secunda opifex. Tertia est forma, quae unicuique operi inponitur tamquam statuae; nam hanc Aristoteles idos vocat. Quarta quoque, inquit, his accedit, propositum totius operis.