Latin · ~2 min
7.65.9 to 7.65.10
Seneca the Younger, Epistulae 7.65.9-10
Not analysed yet
Haec omnia mundus quoque, ut ait Plato, habet: facientem: hic deus est. Ex quo fit: haec materia est. Formam: haec est habitus et ordo mundi, quem videmus. Exemplar, scilicet, ad quod deus hanc magnitudinem operis pulcherrimi fecit. Propositum, propter quod fecit. Quaeris, quod sit propositum deo? Bonitas. Ita certe Plato ait: Quae deo faciendi mundum fuit causa? Bonus est; bono nulla cuiusquam boni invidia est. Fecit itaque quam optimum potuit. Fer ergo, iudex, sententiam et pronuntia, quis tibi videatur verissimum dicere, non quis verissimum dicat. Id enim tam supra nos est quam ipsa veritas.