Latin · ~7 min
7.66.48 to 7.66.53
Seneca the Younger, Epistulae 7.66.48-53
Not analysed yet
Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt. Non potest dici, hoc non esse par maximis bonum, quod beatae vitae clausulam inposuit, cui Epicurus extrema voce gratias egit. Permitte mihi, Lucili virorum optime, aliquid audacius dicere: si ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego, quae tristia videntur, mollibus illis et debeatis praetulissem, haec maiora dixissem. Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari. Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat. Aeque esse fortis potest, qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit; macte virtute esto sanguinolentis ex acie redeuntibus dicitur. Itaque haec magis laudaverim bona exercita et fortia et cum fortuna rixata. Ego dubitem, quin magis laudem truncam illam et retorridam manum Mucii quam cuiuslibet fortissimi salvam? Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit. Hoc bonum quidni inter prima numerem tantoque maius putem quam illa secura et intemptata fortunae, quanto rarius est hostem amissa manu vicisse quam armata? Quid ergo? inquis, hoc bonum tibi optabis? Quidni? Hoc enim nisi qui potest et optare, non potest facere. An potius optem, ut malaxandos articulos exoletis meis porrigam? Ut muliercula aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat? Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractavit ignem, quasi illam manum tractatori praestitisset? In integrum restituit quidquid erraverat; confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos vicit. Vale.