Latin · ~4 min
7.68.10 to 7.68.13
Seneca the Younger, Epistulae 7.68.10-13
Not analysed yet
Otium, inquis, Seneca, commendas mihi? Ad Epicureas voces delaberis. Otium tibi commendo, in quo maiora agas et pulchriora quam quae reliquisti; pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum aestimes, sordida. Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba; est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna vincatur, cui in turba par esse non possum; plus habet gratiae. Utinam quidem hoc propositum sequi olim fuisset animus tibi! Utinam de vita beata non in conspectu mortis ageremus! Sed nunc quoque non moremur. Multa enim, quae supervacua esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus. Quod facere solent, qui serius exierunt et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus; haec aetas optime facit ad haec studia; iam despumavit. Iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit, non multum superest ut extinguat.