Latin · ~6 min
7.68.3 to 7.68.7
Seneca the Younger, Epistulae 7.68.3-7
Not analysed yet
Nunc ad illud revertor, quod suadere tibi coeperam, ut otium tuum ignotum sit. Non est quod inscribas tibi philosophiam aut quietem. Aliud proposito tuo nomen inpone; valetudinem et inbecillitatem voca et desidiam. Gloriari otio iners ambitio est. Animalia quaedam ne inveniri possint, vestigia sua circa ipsum cubile confundunt; idem tibi faciendum est. Alioqui non deerunt, qui semper sequantur. Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur; furem signata sollicitant. Vile videtur, quicquid patet, aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque: in secreta inrumpere cupit. Optimum itaque est non iactare otium suum. Iactandi autem genus est nimis latere et a conspectu hominum secedere. Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen. Convocat turbam, quisquis otio suo aliquam fabulam inposuit. Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? Quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima; adsuesces et dicere verum et audire. Id autem maxime tracta, quod in te esse infirmissimum senties. Nota habet sui quisque corporis vitia. Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat. Ii, quorum pedes dolor repetit, aut vino aut balineo abstinent. In cetera neglegentes huic, a quo saepe infestantur, occurrunt; sic in animo nostro sunt quaedam quasi causariae partes, quibus adhibenda curatio est.