Latin · ~2 min
8.71.24 to 8.71.25
Seneca the Younger, Epistulae 8.71.24-25
Not analysed yet
Magno animo de rebus magnis iudicandum est; alioqui videbitur illarum vitium esse, quod nostrum est. Sic quaedam rectissime, cum in aquam demissa sunt, speciem curvi praefractique visentibus reddunt. Non tantum quid videas, sed quemadmodum, refert; animus noster ad vera perspicienda caligat. Da mihi adulescentem incorruptum et ingenio vegetum; dicet fortunatiorem sibi videri, qui omnia rerum adversarum onera rigida cervice sustollat, qui supra fortunam existat. Non mirum est in tranquillitate non concuti; illud mirare, ibi extolli aliquem ubi omnes deprimuntur, ibi stare ubi omnes iacent.