Latin · ~2 min
Book 8, Letter 71
Seneca the Younger, Epistulae 8.71.36
Not analysed yet
Plus, quam profligavimus, restat, sed magna pars est profectus velle proficere. Huius rei conscius mihi sum; volo et mente tota volo. Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu video. Properemus; ita demum vita beneficium erit. Alioqui mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus. Id agamus, ut nostrum omne tempus sit. Non erit autem, nisi prius nos nostri esse coeperimus.