Latin · ~3 min
8.72.9 to 8.72.11
Seneca the Younger, Epistulae 8.72.9-11
Not analysed yet
Laetitia fruitur maxima, continua, sua. Habet aliquis bonam voluntatem, habet profectum, sed cui multum desit a summo; hic deprimitur alternis et extollitur ac modo in caelum adlevatur, modo defertur ad terram. Imperitis ac rudibus nullus praecipitationis finis est; in Epicureum illud chaos decidunt, inane, sine termino. Est adhuc genus tertium eorum, qui sapientiae adludunt, quam non quidem contigerunt, in conspectu tamen et, ut ita dicam, sub ictu habent; hi non concutiuntur, ne defluunt quidem. Nondum in sicco, iam in portu sunt. Ergo cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus suus, sequatur ingens periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere. Excludendae sunt; si semel intraverint, in locum suum alias substituent. Principiis illarum obstemus. Melius non incipient, quam desinent. Vale.