Latin · ~3 min
8.73.13 to 8.73.15
Seneca the Younger, Epistulae 8.73.13-15
Not analysed yet
Iuppiter quo antecedit virum bonum? Diutius bonus est; sapiens nihilo se minoris existimat, quod virtutes eius spatio breviore cluduntur. Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit, non est beatior eo, cuius intra pauciores annos terminata virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate. Non est virtus maior, quae longior. Iuppiter omnia habet, sed nempe aliis tradidit habenda; ad ipsum hic unus usus pertinet, quod utendi omnibus causa est. Sapiens tam aequo animo omnia apud alios videt contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit, quod Iuppiter uti illis non potest, sapiens non vult. Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti: hac itur ad astra, hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem. Non sunt di fastidiosi, non invidi; admittunt et ascendentibus manum porrigunt.