Latin · ~3 min
8.74.21 to 8.74.22
Seneca the Younger, Epistulae 8.74.21-22
Not analysed yet
Ama rationem! Huius te amor contra durissima armabit. Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas; iuvenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit; species quosdam atque umbra virtutis in mortem voluntariam trudit. Quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementius per metus ipsos et pericula exibit. Nihil agitis, inquit, quod negatis ullum esse aliud honesto bonum; non faciet vos haec munitio tutos a fortuna et inmunes. Dicitis enim inter bona esse liberos pios et bene moratam patriam et parentes bonos; horum pericula non potestis spectare securi. Perturbabit vos obsidio patriae, liberorum mors, parentum servitus.