Latin · ~1 min
Book 8, Letter 74
Seneca the Younger, Epistulae 8.74.24
Not analysed yet
Deinde non amicorum illic aut liberorum interitus, sed corporum est. Bonum autem uno modo perit, si in malum transit; quod natura non patitur, quia omnis virtus et opus omne virtutis incorruptum manet. Deinde etiam si amici perierunt, etiam si probati respondentesque voto patris liberi, est quod illorum expleat locum. Quid sit quaeris? Quod illos quoque bonos fecerat, virtus.