Latin · ~3 min
8.74.8 to 8.74.10
Seneca the Younger, Epistulae 8.74.8-10
Not analysed yet
Idem in his evenit, quae fortuna desuper iactat: aestuamus miseri, distringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc partem, modo in illam respicimus. Nimis tarde nobis mitti videntur, quae cupiditates nostras inritant, ad paucos perventum, expectata omnibus. Ire obviam cadentibus cupimus. Gaudemus, si quid invasimus, invadendique aliquos spes vana delusit; vilem praedam magno aliquo incommodo luimus aut destituti fallimur. Secedamus itaque ab istis ludis et demus raptoribus locum; illi spectent bona ista pendentia et ipsi magis pendeant. Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet, quod honestum est. Nam si ullum aliud esse existimat, primum male de providentia indicit, quia multa incommoda iustis viris accidunt et quia, quicquid nobis dedit, breve est et exiguum, si compares mundi totius aevo.