Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 84
Seneca the Younger, Epistulae 84.1
Not analysed yet
Itinera ista, quae segnitiam mihi excutiunt, et valitudini meae prodesse iudico et studiis. Quare valitudinem adiuvent, vides: cum pigrum me et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor; studio quare prosint, indicabo: a lectionibus nihil recessi. Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus; deinde ut, cum ab aliis quaesita cognovero, tum et de inventis iudicem et cogitem de inveniendis. Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit.